Tekstbase - kontekst
Du er på side 17 af 263 sider
Document Buttons
IN nostra gente Alexandrini carminis cultor felicissimus ac ingeniosissimus extitit Dn. M. Andreas Aröensis, (nunqvam mihi sine laude nominandus)qvi, Authore & Suasore Magnif. Cancellario Dn. Christiano Frisio, Hexaëmeron seu opus de creatione sextiduana condidit; qvod opus, morte prævento Authore, nondum est divulgatum. Neqve multi sunt, qvi de eo qvicqvam sciunt præter ipsius affines & filios. Mihi autem ejus legendi facta est copia Orthungæ, cum aliquando post obitum Anthoris ab uxore superstite per diem unum aut alterum hospitio acceptus essem. Hoc autem publicè testor, si hoc opus in publicam lucem emissum esset, nunqvam tale qvid vidisset Dania, tanto illud est auro dignum, qvantum est ipsum. Meherclè, nisi M. Andream ejusque manum ipse novissem, Authorem Apollinem credidissem. Tam splendidè, tam copiosè, tam magnificè omnia tractat, nusqvam dormitans, nusqvam remissus, nusqvam verba cogens, ut legens fateatur se non audire hominem, sed Deum qvendam, qvi mortalis hominis præscriptione Divinam Majestatem tegere velit, qvasi dicturus, ut est in Græco versu Apollinis de Homero:
Sed desino scriptum per se magnum & mirabile, mea oratione magnificare & Verbis attollere, qvid enim vino vendibili opus est hedera? Sanè si vitam diutius retinuisset Danorum alter Absolon Dn. Christianus Frisius literarum & literatorum fautor incomparabilis, dudum in lucem extrusum fuisset. Vos autem cohortor, qvi inter nos optimarum artium & humanitatis studia colitis, vos inqvam hortor, moneo deniq; vos oro atq; obtestor, per publicum bonum, cui vos obstrinxistis, ut ab affinibus scriptum petatis, & cupiditate maximâ augeatis ornatisq, ut tandem ad usum fructum communem in lucem aspectumque omnium prodeat. Si facitis viri Dani & in spem Patriæ nati, DEI gloriam promovetis,