Tekstbase - kontekst
Du er på side 2 af 4 sider (Side 338 i forlægget)
Document Buttons
3. De circumstantiis facti percontandum est, qva hora dicitur factum, an parentibus ebriis vel sobriis, an per negligentiam eorum extinctus vel qvomodo aliter etc.
De his præcipuis respondebit qvod verum est absolvendus vel absolvenda coram Præposito et mulieribus vicinis qvas secum ad Præpositum vocare debent, ut sint absolutionis testes vel alieno periculo fiant ipsæ cautiores. Ideoqve juniores mulieres advocari solent ad domum Præpositi non ad Templum aut locum publicum, ne pudefiant aut confundantur magis, alioqvi satis afflictæ dolore infantis amissi. In ore duorum avt trium testium consistit omne verbum et testimonium. Et ubi sunt duo vel tres congregati in nomine Christi, mox illic est ejus Ecclesia.
Locus igitur est domus Præpositi. Tempus vero, qvod videtur Præposito convenientissimum, modo sit vel ante meridiem vel statim a meridie, ne qvid mali forte post meridiem accidat propter alicujus ebrietatem. Die avtem tertio vel qvarto post factum, ut jam moestissimi ab amicis et vicinis accipiant consolationem, avt qvocunque tandem die juxta beneplacitum Præpositi, ita ut absolvendos habeat ante se collocatos, reliqvis mulieribus in circuitu sedentibus. Et si fieri possit, adsit etiam Pastor Ecclesiæ istius loci, in qvo habitant absolvendj, ut ferat testimonium de eorum pietate vel impietate.
Possunt avtem qvæstiones primæ in hunc modunt haberi:
1. Huad er eders Naffn? 2. Huor gammelt var Barnet? 3. War det en Dreng eller Pige? 4. Huad heeder det? 5. Huor gick det til? Siger Sandingen som i Guds Anssict.Hic possunt et aliæ necessariæ qvæstiones ex circumstantia facti formari.
Atque hæc de primo actu videlicet de circumstantia vel confessione facti.