Du er her: Forside Tekstbase Johs. Oldendorph: Selvbiografi (1563-66) Johs. Oldendorph: Selvbiografi (1563-66), Side: 39 (84 i forlægget)

Tekstbase - kontekst

Du er på side 39 af 63 sider (Side 84 i forlægget)

Johs. Oldendorph: Selvbiografi (1563-66)LATIN
Document Buttons

Habita occasione describam ipsius φιλαυτίαν, πλεονεξίαν καὶ κακοήθιαν, κενοδοξίαν, φιλαργυρίαν καὶ ἀφιλαγαθίαν, etsi me insigni ter contemnit dicens: Sus grunnit. Postremo agnoscens suum lapsum conabatur me sibi reconciliare. Ego autem personam ejus amo, peccata vero et insidias ejus non possum amare vel laudare. Maledictus, qui confidit hominibus, ut non cuilibet fidem habeam.

1562 16. Novembris peperit noctu Kerstina filiolum, qui vocatus est Nicolaus Troulssen, qui fortasse 9. Februarii 62 est conceptus.

17. Novembris noctu obiit diem doctor David Milesius ejusque funus sepultum est 19. Novembris.

27. Novembris dixit Boëtius mihi, quod eximi e placerent principi cantica mea, sed nondum tradita esse regi et Adolpho. Hinc suspicor Boëtium moliri, ne perveniant illa cantica ad manus eorum principum, quibus dedicata erant, ne mihi aliqua gratia et beneficentia vel honor contingeret.

19. Decembris misso puero dixit Boëtius me sibi obtrectare, quod negavi inquiens: Dicam tibi in faciem, quod conatus sis mihi surripere promissionem principis.

4. Januarii rixatus est mecum frater tam acriter, maledictionibus adhibitis, ut vesperi ad domum Hans Busch pernoctandi gratia exirem. Antea mecum sæpe altercatus est pro exibitis beneficiis, ut et postea.

3. Februarii scripsit Henricus Platman ad suum affinem de paroecia.

6. Februarii baptizatus est infans Vencislai Wobezer; vocatus est Johannes.

26. Martii allocutus sum principem de dato promisso servando, qui benigne mihi respondit. Cæterum multi mei in aula sunt calumniatores atque osores, qui perperam omnia interpretantur ac suadent in pejus. Deus mihi optime prospiciet. Amen.