Du er her: Forside Tekstbase Johs. Oldendorph: Selvbiografi (1563-66) Johs. Oldendorph: Selvbiografi (1563-66), Side: 46 (98 i forlægget)

Tekstbase - kontekst

Du er på side 46 af 63 sider (Side 98 i forlægget)

Johs. Oldendorph: Selvbiografi (1563-66)LATIN
Document Buttons

et caste vivamus in conjugio nostro, ad quod vocati sumus; det insuper nobis liberos, qui æternam vitam per Christum possideant. Amen.

Adfuit Evert Peterssen, avunculus Catharinæ, civis Flensburgensis, cum sua uxore, item Marin Carstens cum sua filia Margareta, quæ postea nupsit consobrino meo Olao, Hans Rickertssen adfuit, filius Marinæ et duæ virgines Flensburgenses.

Interfuerunt etiam plurimi cives Haderslebiani, matronæ honestæ atque virgines. Frater Nicolaus et Petrus frater adfuerunt, Matz Werckmester affinis meus cum Anna sorore et liberis. Anna soror mea et Sara, uxor Georgii Boëtii, adornarunt sponsam.

Hunc diem honesta læticia atque nuptiali hilaritate trans egimus.

Nocte dormientibus nobis ferunt diabolum portam australem civitatis infregisse atque summo impetu involasse in civitatem ejusque plateas, ut multi homines exhorrescerent. Mane vidi portam cum ferro perfractam quidem, sed quibus viribus hoc tantum robur et factum sit commissum, certum ignoro. Hinc Marin Carste[n]s 3. die nuptiarum me allocuta dixit: Hr. Johan, watt duncket jw dat de port ys intwey slagen in juwer ersten brutlachts nacht? Mercket effen, idt hefft watt up sick. Ick antwordt er: Leve Marin, my dunckt, dat Godt hefft den duvel herinner jaget, dat he welcke tovererschen herut hale. Dat geschach ock darnach, dat Karin Repslegers mit andern toverschen vorbrant; etliche riken funcksterten bleven absolvert. Godt straffe solchs! Amen.

1564 4. Junii factæ sunt nuptiæ Olai, consobrini mei, Flensburgi cum Margareta, filia Carsten Ricquartsen et Marinæ. Ferunt illas nuptias magna superbia et inani sumptuosa pompa tam in vestimentis quam aliis ornamentis ac ferculis celebratas esse. Proinde vereor et sponsum et sponsam propter elationem animi sui punitos iri. Nec diffido etiam Flensburgensem φιλαυτίαν graviter a Deo punitam iri, ut videre est tam Haderslebii quam Flensburgi aliisque in urbibus plurimos etiam ditissimos insigni ægestate atque infamia puniri propter ab usum donorum Dei et inanem superbiam suam.