Tekstbase - kontekst
Du er på side 9 af 63 sider (Side 24 i forlægget)
Document Buttons
Ego vero harum tempore nuptiarum fui in academia Rostochiensi, ut bonis artibus operam darem, ubi multos annos consumpsi.
Anno 15............peperit secundum filium, qui Hans vocatus est.
Postea peperit filiam, quam nominarunt Marinam juxta nomen materteræ suæ.
Peperit etiam duos infantes, qui obierunt diem.
Ultimum filium peperit, qui nominatur hodie Ericus.
Anno Domini nostri Jesu Christi 1546. 30. Augusti obiit diem suum Jacob Peterssen Oldendorph, pater meus naturalis ac
charissimus, pie et sancte in Christo Jesu suo mediatore. Nam sumpta coena Domini ex
manibus Magistri Anthonii, pastoris atque præpositi Haderslebensis, commendavit
animam suam Deo Patri per Christum ad æternam vitam
Consulatum gessit annos .. honeste et fideliter, ut omnes cives honorificum testimonium ferunt, quorum multi mentionem ejus cum lachrymis faciunt hodie. Creatus est autem in consulem anno 15.., ut esset collega Henrico Mekelnborch, tunc temporis consuli, cui antea