Tekstbase - kontekst
Du er på side 11 af 18 sider (Side 263 i forlægget)
Document Buttons
protectores, et, ut Esaias loquitur, nutricii et benigni τρoφες esse debeant. Ea propter operam dent sedulam, ut exputatis idolomaniis et ejectis superstitionum sordibus, Christi Regnum in illorum Imperiis et ditionibus innotescat: ærumnosus Christi coetus hospitium habeat: doctores orthodoxi oppidatim constituantur et alantur: pura synceraque doctrina populo tradatur, et ad posteritatem illibata transmittatur. Tum etiam, ut omnia juste et legitime domi forisque administrentur et incolumitas Reipublicæ <21> sarta tecta conservetur et propagetur. Nihil enim (ut Plutarchus ait) tam egregium tamque proprium Regi esse videtur, quam pietatis et justiciæ opus: Mars enim, ut Timotheus inquit, Tyrannus est; Lex autem Rex omnium. Et Reges (teste Homero) non expugnatrices urbium machinas æratasque naves, sed justiciam a jove sumptam exercere custodireque decet. Huc etenim omnis administratio Polytica, huc pacis et societatis defensio et illa periculosa gubernatorum functio tendit in solidum. Propter hoc etiam munus coeleste, impertit ipsis Deus societatem sui nominis, dum eos in scriptura passim Deos et filios excelsi vocat, plurimisque aliis augustissimis titulis ornat et indigetat. Deorum namque appellatione, suos indicat esse ministros, qui imago ejus in terris viva et animata existentes, ipsius vices gerant et officiis ac muneribus divinis fungantur, quorum etiam ministerio ac opera utatur in nutricatione ac defensione Ecclesiæ, in propagatione veræ doctrinæ et verorum cultuum divinorum in conservatione legum, disciplinæ, judiciorum, <22> contractuum, honestarum disciplinarum, artium liberalium, et omnium denique vinculorum societatis humanæ, sine quibus neque ipsius gloria neque Ecclesiæ aut politiæ incolumitas neque pax publica diu inter mortales conservari potest integra. Deinde etiam nominat eosdem filios excelsi, ut suum erga eos affectum declaret et ostendat tales Reges divinitus amari, gubernari, foveri, et contra omnes machinationes impiorum defendi, ac tandem emenso hujus vitæ curriculo, æterna gloria in coelesti regno coronari.