Tekstbase - kontekst
Du er på side 12 af 18 sider (Side 264 i forlægget)
Document Buttons
Audite ergo Reges et attendite, discite Rectores finium terræ, auscultate qui multitudini imperatis et vobis placetis in gentium turbis, vobis sane a domino imperium et a supremo potestas data est: audite inquam spiritum sanctum per os Davidis Ψal. 2 vos compellantem, dum inquit: Et nunc Reges intelligite, erudimini qui judicatis terram, Servite domino in timore, et exultate cum tremore, Osculamini filium ne quando irascatur et deficiatis in via, quia brevi exardescet ira ejus. Aperite portas Principes vestras, et elevamini portæ <23> æternales et introibit Rex gloriæ. Quis est iste Rex gloriæ? Dominus exercituum ipse est Rex gloriæ. Diligite, inquit Salomon, justiciam qui judicatis terram et quærite Dominum.
Ipse etiam dominus Deuteronomio 17. severe mandat ut Rex sedens in solio Regni sui, describat sibi exemplar Legis ad exemplar Libri sacerdotum Levitarum eritque illud penes eum, et legat in eo cunctis diebus vitæ suæ, ut discat timere dominum Deum suum et servare omnia verba legis et statuta ejus ut faciat ea: nec extollat cor suum super fratres suos, neque recedat a præcepto neque ad dexteram neque ad sinistram.
Tales multos pios et salutares Rectores et Principes superno spiritu actos et instructos, omnibus seculis excitavit Deus, qui suis aliisque regionibus ac subditis saluti et decori fuerunt, atque magna animi constantia; pietate, fide et dignitate imperia administrarunt. David vir secundum Cor Dei, cui, primi inter omnes Reges <24> honores debentur, non modo ipse Deum sincere coluit et publicam utilitatem promovit: sed et sibi subjectum populum recte de Deo erudiri et in officiis pietatis honestarumque legum religiosa observantia contineri curavit. Josaphat summo studio et zelo ardente, lucos et excelsa sustulit, turpia dogmata et blasphemias abolevit, doctrinam puriorem de Deo propagavit, et judices in omnibus et singulis civitatibus collocavit,