Tekstbase - kontekst
Du er på side 2 af 18 sider (Side 254 i forlægget)
Document Buttons
incredibili cum læticia, hodierna die, in hac æde sacra convenimus, tanquam veras pietatis Christianæ cultores decere in confesso est: ut gratis animis et linguis, immensum hoc beneficium, quod toti genti Danicæ divinitus præstatur (cujus <2> ego amplitudinem ne animo quidem compræhendere, nedum verbis digne explicare queam) agnoscamus, deprædicemus, celebremus.
Initio itaque Regi summo et Immortali Deo optimo maximo Patri domini nostri Iesu Christi gratias quantas maximas capere potest imbecillitas nostra humana, agimus; Cum de aliis innumeris ab ipsius inexhausta bonitate ac misericordia profectis beneficiis: tum maxime, quod inclyta hæc Regna Ecclesiæ suæ florens domicilium, tranquillum hospitium et φιλακτήριov esse voluerit: quod nobis tuta halcyonia et salutarem doctrinæ coelestis propagationem sine ullis falsarum opinionum contagiis, et pestiferæ luis seminariis, puram et illibatam concesserit, foverit, custodierit. Regna etiam, ducatus et ditiones, ut multis annis antea; ita vero ab illo difficili et tristi tempore, quo Sanctissimus et nunquam satis laudatus Princeps ac Dominus, dominus Fridericus <3> Secundus, olim horum Regnorum borealium Rex potentissimus et sapientissimus divina sic ordinante providentia, fatis naturæque (rebus suis ad salutem religiose dispositis) concesserit: Cujus pia sapiens et justa gubernatio, hisce Regnis et Ecclesiis adeo felix et fausta extitit, ut præclara passim vigeat æternumque vigebit solida nominis ejus gloria et celebritas, grataque perpetuo sit non modo incolis universis; sed et exteris, ad quos etiam summa redundare gloria et utilitas nunquam non posse videatur, virtutum facinorumque ejusdem recordatio. Quod, inqvam, ab illo tristi et difficili tempore, Regna, Ducatus et Ditiones paterna sua protectione et angelorum præsidio, ab omnibus insultibus Sathanæ et pernitiosis conatibus hostium nostrorum clementer tutatus sit. Regni similiter status et ordines universos ac singulos, in pace et tranquillitate, sancta disciplina et honestarum legum observantia conservaverit, eosdemque omni benedictione <4> corporali et spirituali cumulaverit et locupletaverit: Generosissimis etiam Regni proceribus, qui ad Rerumpublicarum gubernacula, proximis elapsis annis sedebant, pia, justa et moderata Ecclesiæ Christi et Regnis