Du er her: Forside Tekstbase Peder Vinstrup: Kroningstale (1596) Peder Vinstrup: Kroningstale (1596), Side: 9 (261 i forlægget)

Tekstbase - kontekst

Du er på side 9 af 18 sider (Side 261 i forlægget)

Peder Vinstrup: Kroningstale (1596)LATIN
Document Buttons

fuere Pharao, Saul, Sennacherib, Achab, Antiochus, Nero, Attila, Tamerlanes et similes humani generis pestes, quibus tanquam flagellis et accensis iræ suæ facibus, in ignem paulo post conjiciendis, usus est Deus et etiamnum utitur ad cohercendam et consumendam effrenatam malitiam hominum, qui non patiuntur iracunda Jovem manibus deponere tela: Nec dubium est immanitatem Turcicam, quæ hodie cædibus, rapinis, et fædissimis libidinibus omnia implet, tale Dei flagellum esse, πλήγηv θεήλατov, et virgam furoris domini, qua mundum immundum <17> ob atrocitatem enormium flagitiorum adeo punit et flagellat, ut metuendum piis sit (ni Deus Zebaoth injecto naribus tanti hostis annulo, tyrannidem ejus represserit) quod de Roma olim pronunciavit Sybilla: ῥώμη μv ύμη σται και δλoς δηλoς, και ψάμμoς μμoς: Roma erit ruina, Delus obscura et Sammos arena. Haud igitur cæco casu, quo denique cunque cadant, res hominum volvuntur: sed Dei sapientia et potentia gubernantur et disponuntur. Hic solus dominatur principibus et in nihilum redigit eosdem: Hic extollit quos vult sceptrisque exornat Regiis, et quos vult e solio depositos dominatuum administratione privat, et errare facit eos in solitudine absque via, ut loquitur Job, Cap. 12. Testatur hoc ipsum Daniel 2 capite, dum inquit, Deus mutat tempora et tempestates, et transfert Reges, et constituit Reges: idque (ut dixi) vel ex indignatione sua justa quando malos et crudeles mittit magistratus: vel ex clementia, quando largitur bonos, pios, prudentes, pacificos, justos, fortes et salutares populorum Rectores et Gubernatores augustissimos, qui difficilius (ut <18> Pyrrhus apud Plutarchum de Fabricio loquitur) a pietate et honestate, quam Sol a cursu suo dimoventur. His nihil in vita humana pulchrius, nihil utilius, nihil præstabilius aut magis salutare