Tekstbase - kontekst
Du er på side 1 af 110 sider (Side 164 i forlægget)
Document Buttons
Sacro hoc & eleganti rhytmo ita fateor animum meum permulsit Nobilis Poeta & Asaphus noster, Vir adm. Venerandus, Dn. MAG. THOMAS KINGO, ut versum esse, qvicqvid postea legerem, penè immoderatus vellem. Sive enim harmoniam spectes qvam huic seculo tandem patefactam crederes, si qva prius latuerit: Sive sermonem ipsum attendas, & lingvæ vernaculæ cultum: Sive deniq; rhytmum examines & concinnum cantici motum, ita hìc omnia pulchrè conveniunt, ut, vel ipso Vossio judice, etiam disertissimum audeant provocare Oratorem. Addat hanc insuper divinis cantionibus divinam vim & potentiam Magnus ille præcentor in Israel, qvi Asaphum qvondam in cytharis prophetantem divina virtute gratiosè sustinuit, easq; supra omnem adeo cultæ orationis efficaciam ponat, ut pios semper motus concitent, & lectorum mentes molliter secum in cælos trahant. Ita eas publico sacras volumus.
Hafn. d. 6. Sept.Ao. 1681. Joh. Baggerus D.