<3>
IHS. Cimbrij Erasmi Michaëlij Læti de primis vitæ iniciis primi Friderici II Daniæ regis filij Christiani, deque iis quæ circa ea tempora late contigerunt, historiarum liber I.
[In marg.:] Inchoatum in prædio nostro Ourensi, 6. Iunij, 12 meridie, anno 1577.
Recte istud ego Platonem dicere arbitror, ortus nostri partem sibi patriam, partem parentes, partem amicos vendicare. Et quidem, quod ad amicos ac parentes attinet, expressa sunt in diuinis scripturis testimonia, quibus ita voluntas Dei patefacta ostensaque est, <4> vt et crimen insit violationi et pænam violationis æstus attrahat, semperque et honestis ac piis erga parentes studiis et eximiæ promptæque in amicos voluntati singularis gratia extiterit, quæ et deorum immortalium iudicia et pulcherrimam hominum de virtutibus censuram comprobationemque extulerit ac demonstrarit.
At vero hæc de patria <5> seculis omnibus sententia fuit sapientum vt, cum multa sibi interea in lubrico incertoque hoc et laborioso vitæ cursu exoptanda complectendaque duxerint, equidem illa hoc sibi gradu consectanda atque expetenda arbitrati sunt, vt quæ ad patriæ salutem dignitatemque pertineant omnibus sibi et vitæ delitiis et incolumitatis nostræ bonis anteferenda esse existimarint. Ea animorum contentione eoque iudicio <6> factum est, vt et multi pro asserenda conseruandaque salute patriæ haud dubia vitæ pericula adierint, multi ignominia notari se, afficiue iniuria passi sint, quidam exilij fugæque duritiem susceperint, alij ne amicos quidem putauerint habendos sibi eos quorum coniunctio societasque vel probrum ciuibus vel pernitiem patriæ adferre posse videretur.
Hosce autem, qui vel rerum maximarum <7> iacturam sustinere vel mortem ipsam amplecti subireque non formidauerunt, vt salua sartaque esset patriæ gloria, dicere minime necesse est. Diues ille profecto ac multiplex in omni gente fuit prouentus optimorum, adeo vt et barbaris, cætera quidem fortasse rudibus, hoc tamen <8> quod ob conseruandam patriæ existimationem suscipi discrimen