Tekstbase - kontekst
Du er på side 52 af 63 sider (Side 110 i forlægget)
Document Buttons
quidam vir nomine Peter Jacobssen, qui et post mortem suam ibidem reliquit aliqua bona, quæ curavit senatus servari ad possessionem ac utilitatem hæredum.
Certum tamen diem mortis et sepulturæ ejus non addunt in ista epistola, quam pro me quoque descripsi 19. Martii ac simul regestum istorum bonorum mihi descripsi.
19. Martii uterque consul Hieronimus et Olaus ostendit mihi hæc et fratriæ Appoloniæ suadens, ut rescriberemus et ubi advocatum statuerit fratria, eo mittere; tunc libenter se scripturos ad senatum Køgensem promiserunt. Adduxi nuncium Jens Hanssen in domum meam, ubi mecum pransus est.
Scripsi quoque consuli seniori Køgensi Christiano Crase agens ei gratias pro misso nuncio, petii insuper, ut bona relicta a fratre reservarentur ad fratriæ utilitatem.
Hoc eodem Martio mense cepit consobrina mea Elzebe, filia Petri, ægrotare apud matrem suam Appoloniam.
Ideoque me suadente dominus Johannes Hechtius pastor Haderslebiensis ipsam examinavit et consolatus est porrecta coena Domini nostri Jesu Christi.
24. Martii ingravescente morbo aliquoties examinata est atque agonizavit præsentibus aliquot mulieribus.
Hora 7. locutus sum utrique consuli et præposito de sepultura ejus, qui mihi pie et honeste responderunt dicentes omnia illi propter ejus