Tekstbase - kontekst
Du er på side 16 af 63 sider (Side 38 i forlægget)
Document Buttons
inanis fuit, atque profectio incommoda fratri, nam multum pecuniæ consumpsimus. Ego vero dissuasi illi, ne ad bellum sive ad exilium voluntarium animum applicaret, ne ita quadam desperatione deficiens a Deo laberetur in adulterium, quod summis viribus diabolus conatus erat efficere hac crucis tentatione. Ideoque tam, diu fui adhortator ei, ut perseveraret in omni pietate et honestate juxta verbum Dei, nec frangeretur illa discordia vel contemptu consanguineorum fratriæ.
Lubeci et Vismariæ propter fratrem in ipsa acerrima peste fui.
Hunc Johannem Laski tunc temporis non scivi (teste Deo) esse Zuinglianum seu Calvinistam, quod primum in Anglia rescivi. Si enim scivissem illum talem fuisse apostatam Christi, nullo modo accepissem ejus literas commendatitias, et hoc quidem propter malas de me suspiciones eorum, qui me norunt esse deditum verissimæ sententiæ, quam Christus, fons veritatis, pronunciat in suis verbis suæ coenæ. Exhorresco atque ex animo detestor Zwinglianorum,