Du er her: Forside Tekstbase Johs. Oldendorph: Selvbiografi (1563-66) Johs. Oldendorph: Selvbiografi (1563-66), Side: 18 (42 i forlægget)

Tekstbase - kontekst

Du er på side 18 af 63 sider (Side 42 i forlægget)

Johs. Oldendorph: Selvbiografi (1563-66)LATIN
Document Buttons

ex 3. capitulo ad Romanos; dispositionem meam de justificatione et locos ipsius textus tractandi ostendi eidem doctori Æpino, qui respondit sibi vere placere illam dispositionem, quia, inquit, vera est, pia et docta dispositio tua. Habes, inquit, mi fili, insignia et magna dona Dei, et organa vocis, pronunciationis et eruditionis tibi adsunt. His enim uti debet concionator, inquit. Volo te cras in templo divi Georgii audire prope stenctor. Ego vero valde timidus fui ad incipiendum tantum pietatis ac eruditionis specimen. Sed postero die doctor Æpinus impeditus est cum aliis pastoribus, qui me quoque audituri erant. Ideoque hac ratione est tunc impedita et intermissa prima concio mea.

Anno Domini 1549. 9. Augusti solventes Hamburgo cum nauta Kort Luneborch navigavimus per 14 dies in oceano in nomine Jesu Christi. Tandem exorta tempestate fuimus in magno vitæ periculo. Nam coacti sumus conducere nobis duas naves antesignanas ac portus boni duces. Hæ cum tanto periculo deduxerunt nos ad portum Angliæ terræ Lesthoff, ut bis gubernaculum tantæ novæ navis arenam profunditatis attigerit. Nos autem invocationi Dei incumbentes pervenimus salvi in Lesthoff, ubi triduo consumpto conduxit sibi nauta pilotam, qui gubernavit navem usque Lundinum, quo pervenimus 4. Septembris.

Accessi 5. Septembris ad arcem nomine Lambeth prope Lundinum, ubi tunc dominus arcis archiepiscopus Cantuariensis aderat, apud quem hospites tunc erant doctor Martinus Bucerus et magister Paulus Fagius.

Hic archiepiscopus Cantuariensis Thomas Cranmerus perlecta commendatione Johannis Lasko accersuit me inquiens, præsentibus doctore Martino Bucero, doctore Petro Alexandro, magistro Immanuele et aliis paucis in camera Buceri: Tu mihi (inquit) valde gratus es, tu eris meus famulus et bonum stipendium tibi suppeditabo. Respondi cum timore ac modestia me velle ipsius magnificentiæ pie et fideliter, Deo auxiliante, inservire. Interrogavit me tunc de variis ac dedit mihi 4 coronatos Anglicos, et cameram mihi curavit tradi. Magister Immanuel bonam mei apud archiepiscopum faciebat mentionem,