Du er her: Forside Tekstbase Johs. Oldendorph: Selvbiografi (1563-66) Johs. Oldendorph: Selvbiografi (1563-66), Side: 19 (44 i forlægget)

Tekstbase - kontekst

Du er på side 19 af 63 sider (Side 44 i forlægget)

Johs. Oldendorph: Selvbiografi (1563-66)LATIN
Document Buttons

necnon doctor Petrus Alexander officiose de me loquebatur, ut adjungeret me sibi in illo magno labore collectaneorum ex patribus, vel ut mitterer ad lecturam in academia Cantabrigiensi, ad quam Bucerus et Fagius postea profecti sunt.

Elegi autem potius illud exercitium pietatis in theologico studio collectaneorum quam in academia multum sudare, ubi plurimi Suingliani versabantur, quorum insignis unus erat doctor Petrus Martyr, cujus librum Suinglianum, non Christianum, emi propter memoriam.

Mansi itaque Lambethi in arce ac colui studia mea diligenter in bibliotheca reverendissimi archiepiscopi, quæ monumenta bonorum authorum habuit ad pecuniæ summam 12000 coronatorum. His libris doctissimis licuit mihi quoque uti cum aliis doctoribus, cum quibus contuli quotidie ac disputavi, ut erudirer. Mandavit mihi archiepiscopus, ut omnibus his libris uterer ad meum emolumentum. Utere his, inquit, Johannes, mi fili, ut proficias; disce etiam nostram linguam Anglicam, et ita promovebo te, ut agas mihi gratias. Respondi: Domine reverendissime, Deo dante et auxiliante pie et fideliter studiis incumbam. Utinam non essent in hoc regno tot hæretici, Suingliani et Anabaptistæ, ut in dies audio. Ad hæc mihi non multum respondit, ut postea suspicarer illum quoque deditum esse impiæ Zuinglianorum doctrinæ, quod sane verum, proh dolor, fuit. Sed ille fuit terrenus meus dominus, non fuit mihi Deus et Christus salvator, qui mihi solus est via, veritas et vita.

Tunc adoriebantur me aliqui Zuingliani acuti et docti viri, qui satis acute, sed impie, de coena Domini disserebant. Ego vero ductis argumentis ex ipsis verbis vivis Jesu Christi in sacramento ita refutavi eos, ut mihi ne verbulum respondere nequiverint, eodem modo omnes et episcopos et doctissimos confutavi ex gratia Dei, qui in dies magis magisque conabantur me confundere.