Tekstbase - kontekst
Du er på side 19 af 63 sider (Side 44 i forlægget)
Document Buttons
necnon doctor Petrus Alexander officiose de me loquebatur, ut adjungeret me sibi in illo magno labore collectaneorum ex patribus, vel ut mitterer ad lecturam in academia Cantabrigiensi, ad quam Bucerus et Fagius postea profecti sunt.
Mansi itaque Lambethi in arce ac colui studia mea diligenter in bibliotheca
reverendissimi archiepiscopi, quæ monumenta bonorum authorum habuit ad pecuniæ
summam 12000 coronatorum. His libris doctissimis licuit mihi quoque uti cum aliis
doctoribus, cum quibus contuli quotidie ac disputavi, ut erudirer. Mandavit mihi
archiepiscopus, ut omnibus his libris uterer ad meum emolumentum. Utere his, inquit,
Johannes, mi fili, ut proficias; disce etiam
nostram linguam Anglicam,
Tunc adoriebantur me aliqui Zuingliani acuti et docti viri, qui satis acute, sed impie, de coena Domini disserebant. Ego vero ductis argumentis ex ipsis verbis vivis Jesu Christi in sacramento ita refutavi eos, ut mihi ne verbulum respondere nequiverint, eodem modo omnes et episcopos et doctissimos confutavi ex gratia Dei, qui in dies magis magisque conabantur me confundere.