Tekstbase - kontekst
Du er på side 21 af 63 sider (Side 48 i forlægget)
Document Buttons
coram archiepiscopo de me spargebantur me omnino nesciente. Quibus
animadversis volui famam meam defendere contra calumniam ejus. Egi igitur causam
meam satis strenue, ut mendacia et calumnias Alexandri ipsa veritate ejusque
argumentis confutarem. Et scripsi grave satis scriptum contra Alexandri calumnias,
cujus apographon apud me servavi in memoriam. Bis terve archiepiscopum de hac causa
allocutus sum, qui respondit se non credidisse in Alexandro
Anno 1550. mense Julio convenerunt aliqui episcopi aliique plures docti viri. Coram his satis morose Alexander et dixit et se gessit, me tacente atque subridente. Archiepiscopus dixit: Quare vos exteri non convenitis inter vos? Ego ad hæc respondi: In me si culpa aliqua justa sit, facta inquisitione vera hujus calumniæ non recuso dignis poenis ac plagis affici. Tunc jussit archiepiscopus illos arbitros debere delibera re ac pronunciare in hac causa. Factis deliberationibus statuerunt causam deferre in reconciliationem. Idcirco illi nos reconciliatos iam voluerunt convivio exhilarare. Rogavit me Alexander ob dimissionem, et ego remisi ex animo non cogitans aliquid de eo mali.