Volo igitur multo libentius ad ostium tabernaculi Dei in
ecclesia Christi versari, ut purum evangelium Dei audiam ac discam, quam in palatiis
magnatum et opulentorum. Respondit: Facito, quod tibi visum fuerit.
Idcirco mea suppellectilia ex arce Lambeth curavi transportari ad domum cujusdam
viduæ in platea et vico Butteluerff Lundini, ubi 14 dies sum hospitatus.
Venit postea Alexander in camera mea ad me morose me
objurgans suo more et dixit: Vides mihi incumbere tantum opus collectaneorum, et in
ipso medio labore vis me deserere. Respondi cum vehementia atque ira: Quid tu
calumniator, veterator et insignis obtrectator vis dicere? Et statim involavi in
barbam ejus multumque barbæ ei extraxi, cujus partem ostendit archiepiscopo,
reliquam collegi ex pavimento et mihi servavi.
Postea coepi gravius ægrotare in domo viduæ hospitæ,
accessit ad morbum meum ingens patos tentationum spiritualium, quas tantopere
diabolus ingessit, ut tandem mens atque ratio mea turbaretur ex voluntate ac
permissione Dei ad meæ animæ exercitationem et salutem. Nam solet Deus insanientes
in superbia suo ideo insanos facere, ut discant humilitatem et veram sapientiam a
Deo petere acceptamque amare, qualiter Nechucadnezar afflictus est toto septennio,
Danielis 4. Decubui deinde apud Illium quendam insignem veteratorem, qui surripuit
mihi multum pecuniæ ac coronatos, sicut et vidua mihi infidelis fuit. Venit ad me
nauta Thomas Amdenss Tunderensis, qui me meaque
suppellectilia ac libros in nave recepit, ut me Tunderas perduceret.
Solventes itaque Lundino navigavimus prospero ac celeri
itinere usque ad Hillige Landt. Cæterum hic nauta me
ægrotantem nimis duriter tractavit, ut morbus meus in pejus iret; quam fideliter
meam pecuniam atque res et vestes servavit juxta fidem datam, ipse reddat rationem
Deo.
Anno 1550. mense Augusto discessi ab insula Hilge
Landt ac permeavi Dithmariam cum Carsten
Peterssen et Marten N.,qui me relinquentes
in via venerunt Tunderas. In via prope Tunderas denuo