Du er her: Forside Tekstbase Johs. Oldendorph: Selvbiografi (1563-66) Johs. Oldendorph: Selvbiografi (1563-66), Side: 23 (52 i forlægget)

Tekstbase - kontekst

Du er på side 23 af 63 sider (Side 52 i forlægget)

Johs. Oldendorph: Selvbiografi (1563-66)LATIN
Document Buttons

coepi ægrotare, et me curarunt eo transvehi. Sic igitur per Husum et circumjacentes pagos ægrotus veni Tunderas, ubi apud affinem Matz Werckmester per 3 septimanas ægrotavi. Convalui parum et missus inde veni Haderslebium, ubi ægrotus decubui in domo Wilhadi Knutzen 14 diebus.

Parum deinde convalui, atque defatigati mei consanguinei ex morbi gravitate miserunt me ad affinem Marcum Peterssen Middelfardii scribam, apud quem 3 septimanis graviter ægrotavi. Tandem mirabiliter Deus me semimortuum vivificavit atque ita dulcis simo sopore habito sanavit, ut postea nihil mali de insania seu mentis perturbatione senserim.

Conscripsi Middelfordii libros aliquot legis danicæ, pro quibus sustentationis pecuniam accepi.

Anno Domini 1551. incoepi in nomine Sanctissimæ concionari verbum evangeliumque Christi in templo et ecclesia Haderslebensi et quidem ex suasu adhortationeque magistri Anthonii Keiser, qui tunc fuit pastor et præpositus Haderslebensis.

Primam concionem ergo habui Haderslebii 10. Junii 51. anni germanice ex rogatu ac suasu diligenti magistri Anthonii Cæsarei, qui tunc temporis graviter decubuit ægrotus. Eo tempore concionabatur novitius Johannes Cramerus ludimoderator, qui Rostochii mecum dedit operam literis, postea in Nordstrandia in Morsum pastorem egit et diem obiit ibidem.

Eadem paroecia mihi ante eum oblata fuit a Boëtio præposito Strandensi, quo præsente concionatus sum in templo Morsiano 17. Februarii 1553 de officio ministrorum, 2. Cor. 6. Sed locus nec populus cum respitibus mihi placuit. Igitur intermisi istam functionem.

Anno Domini 1553. 11. Maji primum incoepi concionari danice ex rogatu domini Georgii Winter.