Tekstbase - kontekst
Du er på side 24 af 63 sider (Side 54 i forlægget)
Document Buttons
Eodem anno vocatus sum a domino Johanne Kröger, qui tunc ægrotavit, ut in paroecia et templo ejus Astorp concionarer. Tribus itaque dominicis ibidem concionatus sum, postea ad Slesvicense consistorium missus a Boëtio accepi initiationem seu ordinationem sacerdotii a magistro Cæsone et domino Regnoldo pastore aliisque examinatoribus. Gratis mihi testimonium commissionis ministerii dederunt dicentes: Docti nihil dabunt. Attribuerunt mihi honorificum testimonium, quod apud me extat.
13. Augusti 1553 cantavi primam missam, ut ajunt, tho
Astorp in nomine Jesu Christi. Eo die Boëtius
vicepræpositus pro me concionatus est et commendavit me illis.
His annis germanice et danice sum concionatus Haderslebii, ut meas conciones in suo libello habeo conscriptas.
22. Octobris 1553 danice sum concionatus ex novo ac splendido suggestu ego primus concionator, sicut et primus cantavi postea primam missam ante novum altare in choro Haderslebensi erectum in medio chori.
1553 10. Decembris sum concionatus germanice coram duce Joanne Holzatiæ præsentibus nobilibus in arce Haderslebensi: Erunt signa in sole, luna et stellis. Item: Cavete vobis, ne graventur corda vestra crapula et ebrietate et curis vitæ hujus. Egregie taxavi vitam impuram aulicorum ad conversionem. Redeunti Boëtio eodem vesperi ex Strandia dixit princeps de me aliquid boni, quod fortasse Boëtio displicuit, quia postea non sum amplius vocatus ad concionandum coram eo in absentia vel morbo Boëtii.