Tekstbase - kontekst
Du er på side 25 af 63 sider (Side 56 i forlægget)
Document Buttons
et Hr. Iwer Rauen, postea in Starpkerck; eo anno etiam sæpe in Wilstorp loco Boëtii sum concionatus, quemadmodum et Haderslebii pro eo plurimum sum concionatus.
Anno 1555. etiam rogavit me Boëtius, ut pro Hr. Jacob Anderssen in Moltorp et Berning concionarer, quod et feci 9. Junii.
Anno 1555. ....... venit magister Johannes Vorstius, qui et pastor Haderslebensis et præpositus Tunderensis, necnon postea præpositus Haderslebensis est factus.
Anno Domini 1555. 7. Octobris hora diei 3. pomeridiana passus sum sponte incarcerari ex fraterno amore pro fratre meo Petro Jacobssen Oldendorph, qui 3 septimanas fuit captus propter debitum a Peter Kremer von Sunderborch; nullo tamen jure justo hoc factum est.
20. Novembris 5. hora post meridiem rediit frater Petrus; 21. Novembris denuo incarceratus est Petrus ac sedit sic 3 septimanas; tandem defatigatus aufugit.
Consumpsi per 6 septimanas 2 dies multum pecuniæ, tanto enim captus fui pro fratre.
Ante Palmarum rogavit me Olaus consul, affinis meus, ut pro filio ipsius domino Petro in templo Halck concionarer usque dum ille ordinatus Slesvici foret. Habui ergo dominica Palmarum ibidem concionem. Item die paschatis bis sum concionatus in Halck, 2. et tertia feria paschatis.
Rustici autem quam libentissime me retinuissent, domino Petro abjecto, sed nolui illis permittere aliquam tragediam seu seditiosam remotionem, etsi dominus Petrus mediocriter huic ministerio satisfacit ex vocis tenuitate. Ad hæc nolui offendere consulem affinem talique opprobrio afficere.