Tekstbase - kontekst
Du er på side 26 af 63 sider (Side 58 i forlægget)
Document Buttons
Anno 1557. perduravi apud Haderslebenses, quorum senatus me odio habuit, eo quod contemptum verbi Dei in eis taxaverim acriter aliamque magistratus negligentiam in officio.
Anno 1558. etiam plurimas molestias in sacellania sustinui ac resignavi illis functionem, sed rogitarunt me obnixe ut manerem.
Anno 1559. adhuc perstiti in certamine contra contemptum verbi in senatu, meque accusarunt apud Vorstium, et statim illis resignavi. Cæterum Boëtius, Vorstius aliique me rogarunt ad manendum.
Mense Maji hoc 59. anno tres illi duces Holzatiæ cum suo comitatu in Dithmariam sunt ingressi, ut eam debellarent, quod postea ea æstate ex gratia Dei factum est.
4. Octobris venit huc quidam Johannes Hechtius, natus in Gustrow, quem vocarunt consules ac senatus Rostochio per Jurgen Clawes et Jurgen Knutzen ἀθέους legatos.
Eodem vesperi in domo Jurgen Knutzen collocutus sum cum Hechtio, cujus inscitiam ac ineptias animadvertens illico meditatus sum in corde meo abitum, quia prorsus perspexi iram Dei Haderslebensibus imminere, eo quod tam ineptum indoctumque pastorem receperint, contemptis propriis prophetis multo aptioribus et instructioribus.