Du er her: Forside Tekstbase Johs. Oldendorph: Selvbiografi (1563-66) Johs. Oldendorph: Selvbiografi (1563-66), Side: 26 (58 i forlægget)

Tekstbase - kontekst

Du er på side 26 af 63 sider (Side 58 i forlægget)

Johs. Oldendorph: Selvbiografi (1563-66)LATIN
Document Buttons

Hoc anno 1556. laborante mecum Vorstio bis vocatus sum a Flensburgensibus, ut agerem ministrum evangelii tho Unser leven Fruwen, sed rogitans me senatus ac Johannes Vorstius noluit me dimittere auxitque stipendium meum ad 20 marcas.

Anno 1557. perduravi apud Haderslebenses, quorum senatus me odio habuit, eo quod contemptum verbi Dei in eis taxaverim acriter aliamque magistratus negligentiam in officio.

Anno 1558. etiam plurimas molestias in sacellania sustinui ac resignavi illis functionem, sed rogitarunt me obnixe ut manerem.

Anno 1559. adhuc perstiti in certamine contra contemptum verbi in senatu, meque accusarunt apud Vorstium, et statim illis resignavi. Cæterum Boëtius, Vorstius aliique me rogarunt ad manendum.

Mense Maji hoc 59. anno tres illi duces Holzatiæ cum suo comitatu in Dithmariam sunt ingressi, ut eam debellarent, quod postea ea æstate ex gratia Dei factum est.

Anno 1560. 22. Septembris discessit hinc magister Johannes Vorstius Itzeho versus, cum in pastoratu Haderslebensi sexennium consumpserit. Prope Haderslebium lachrymatus est cum uxore Margareta, conquerens de calumniis, odiis, insidiis, obtrectationibus Boëtii, Hieronimi aliorumque æmulorum suorum in aula principis Johannis.

4. Octobris venit huc quidam Johannes Hechtius, natus in Gustrow, quem vocarunt consules ac senatus Rostochio per Jurgen Clawes et Jurgen Knutzen ἀθέους legatos.

Eodem vesperi in domo Jurgen Knutzen collocutus sum cum Hechtio, cujus inscitiam ac ineptias animadvertens illico meditatus sum in corde meo abitum, quia prorsus perspexi iram Dei Haderslebensibus imminere, eo quod tam ineptum indoctumque pastorem receperint, contemptis propriis prophetis multo aptioribus et instructioribus.