Tekstbase - kontekst
Du er på side 28 af 63 sider (Side 62 i forlægget)
Document Buttons
Aderat Hechtius in bibliotheca, ego etiam vocatus veni eo, ubi tunc Olaus consul habuit orationem quam impiissime ac ineptissime contra ministerium evangelii et sustentationem ministrorum, quia nos docuimus illos debere offertorium et alia accidentalia suppeditare. Quod negarunt se facere velle, additis improbis verbis. Olaus bis pronunciavit se habere 3 portas civitatis, per quas discedat, qui suo stipendio non est contentus. Johannes Hechtius meticulose respondit, rogitans ob remissionem. Ego objurgavi eum ob levitatem istam et inanem metum dicens: Quid tu vis Sathanæ et mendaciis adulari et gratiam a diabolo rogare, cum vera docueris? Ego autem dixi esse mandatum Christi Matthæi x, ut operarius habeat mercedem suam. Item 1. Cor. 9: Dominus ordinavit, ut qui evangelio inserviunt, ex evangelio vivant.
2. Februarii 1562 allocutus est Hechtius me de suscipienda functione in coenobio monialium Pretz. Nam Albertus Droxes nobilis rogavit eum, ut mihi persuaderet. Verum ego multa considerans nolui illam functionem in me recipere, quia satis laboriosa, ad hæc periculosa videbatur.
3. Februarii cives hii convenerant in domo affinis mei Matthiæ Werckmester: Wilhatz Knutzen senator, Matz Iwerssen sandman, Jacob Goltsmit, Thomas Goltsmit, Jacob Oudssen, Hans Matzen, Hans Knutzen, Jes Schröder. Hii per puerum me vocantes rogarunt obnixe, ut vellem manere, quia tota ecclesia et multitudo me ægerri me dimittere volunt.