Tekstbase - kontekst
Du er på side 37 af 63 sider (Side 80 i forlægget)
Document Buttons
6. Septembris concionatus sum ex permissu domini Laurentii, qui me tamen postea calumniatus est. Post meridiem ex aliqua infirmitate denuo concionatus sum ex Symbolo Athanasii, bis adfui Jacobo Lunt, qui incarceratus fuit ob dementiam 7., 8., 9., 10., 11., 12. Decembris. Graviter ægrotus decubui, ut etiam de hac vita desperaverim, ac scripsi in pariete pone lectum contra desperationem: Christus hoc tibi dicit: Noli desperare; ego sum tibi via, veritas et vita. Ex hoc dicto concepi consolationem tantam, ut convalescerem ex gratia Dei.
20. Septembris tradidi Boëtio 3 codices de 6 cantionibus sanctis, ut visui præberet principi. 25. Septembris dixit Boëtius se obtulisse illa cantica principi, quæ ei valde placuisse dixit. Quo modo hoc postea per calumnias inversum sit, infra dicetur.
11. Octobris conveni ducem nostrum Johannem de paroecia Felstorp, qui mihi benigne respondit se redditurum mihi bonum responsum juxta suam promissionem. Celebratæ sunt eo die duæ nuptiæ in arce Coldingensi: episcopi Ripensis ac filiæ magistri Pauli et alterius servi reginæ nuptiæ.
13. Octobris mane conveni Haderslebii principem nostrum de data promissione mihi servanda, qui respondit se mihi bonum responsum daturum, quippe multos annos expectavi. Cæterum mei æmuli, osores et calumniatores principem informarunt suis obtrectationibus contra me, qui nolo mihi emere paroeciam pecuniis et donis, ut alii faciunt.
14. Octobris vocarunt me in bibliothecam templi magister Georgius Boëtius, Jurgen Beir, Hieronimus Boldigk secretarii, qui rogita runt me obnixe, ut dimitterem illam paroeciam Felstorp.