Tekstbase - kontekst
Du er på side 36 af 63 sider (Side 78 i forlægget)
Document Buttons
Accepi antea 12. Julii priorem ejus epistolam sua viva manu scriptam, ut susciperem paroeciam Oxenvat. Rescripsi ei me propter causas illam paroeciam non posse suscipere, rogitans, ut intercederet pro me apud principem, ut hac excusatione esset contentus usque ad meliorem functionem. Itaque princeps fuit contentus, veluti posterior Boëtii epistola refert, quam accepi 5. Augusti.
6. Augusti infirmus transvectus sum usque Aresundt, ubi apud aquas ac littus maris prope domum Jurgen Falssen transvectoris in mea insipientia atque infirmitate exclamavi altissima voce totum regnum Daniæ et Sueciæ puniendum esse bello aliisque calamitatibus et plagis propter contemptum verbi Dei, impoenitentiam ac scelera varii generis.
6. Augusti tentationes spirituales me variis modis jam decumbentem Haderslebii in domo fratris mei Nicolai infestarunt.
7. Augusti in morbo meo visitarunt me doctor David Milesius, magister Georgius Boëtius, Anthonius pharmacopola, Hechtius pastor aliique plures pii homines.
8. Augusti graviter ægrotavi, ut omnes de vita mea corporis desperarent.
9. Augusti preces pro me fiebant in ecclesia Christi, quod mihi profecto conduxit ad sanitatem, ut convalescere paulatim inciperem. 10. Augusti ex gratia Dei magis convalui. Sed postero die variis modis tentatus sum; ex his tentationibus Deus me liberavit.