Du er her: Forside Tekstbase Johs. Oldendorph: Selvbiografi (1563-66) Johs. Oldendorph: Selvbiografi (1563-66), Side: 38 (82 i forlægget)

Tekstbase - kontekst

Du er på side 38 af 63 sider (Side 82 i forlægget)

Johs. Oldendorph: Selvbiografi (1563-66)LATIN
Document Buttons

15. Octobris denuo rogavit me Boëtius nomine principis, ut propter Deum Davidi ejusque matris decrepitæ causa, adhæc propter paupertatem dimitterem illam paroeciam, quod et frater atque soror Anna suaserunt esse faciendum, ne offenderem principem. Rogarunt itidem, ut 10 daleros acciperem. Persuasus tandem dimisi illam paroeciam Felstorp Davidi, filio Georgii Barsø, propter Deum et ægestatem eorum filiorum. Quippe ipsemet princeps oretenus me ter rogavit, ut propter Deum dimitterem. His sollicitationibus superatus dimisi illam Davidi, qui vere mihi ingratus est pro hoc beneficio. Interea promissionem principis mihi integram servavi ac inviolatam, audientibus Boëtio, Hieronimo ac Bavaro. Divisi panem meum proximo.

Sed postea ad me relatum est Boëtium invertisse verba mea coram principe inquiens me totam promissionem una cum paroecia dimisisse, quod nequidem cogitavi. Tanta fuit fides aulica istius Boëtii, qui aliquoties mihi elevatis digitis adjuravit his verbis fidelitatem suam: Dispeream in æternum anima et corpore, si non ero tibi semper tam fidelis, atque pater debet esse filiis suis. Hanc levitatem necnon malitiosam infidelitatem non cogitassem in Boëtio fuisse, nec volui rumori isti fidem habere, priusquam ipsum principem allocutus essem.

Ideoque 21. Decembris allocutus sum principem mane, qui respondit me totum dimisisse meque nolle in ditione ejus permanere. Nimirum sic verba mea invertens Boëtius informavit principem. Ego negavi me dimisisse promissum de prima bona paroecia accipienda, quod testabor Hieronimi et Bavari testimoniis. Respondit princeps: Servabo, quod promisi. Alio die ostendi principi epistolas Boëtii, multa illi revelans. Respondit: Ich had das nicht gleubt! Tanta infidelitas Boëtii est, etsi lingua ejus mihi dulcissima promittit. Proinde probavi Boëtium de me hoc mentitum esse testimoniis Hieronimi et Bavari. Itaque his præsentibus dixi Boëtio, quod impie et insidiose mecum ageret.