Du er her: Forside Tekstbase Johs. Oldendorph: Selvbiografi (1563-66) Johs. Oldendorph: Selvbiografi (1563-66), Side: 42 (90 i forlægget)

Tekstbase - kontekst

Du er på side 42 af 63 sider (Side 90 i forlægget)

Johs. Oldendorph: Selvbiografi (1563-66)LATIN
Document Buttons

Cum jam revelasset mihi suam negotii causam, coepi aperire ei Catharinæ meæ mentis sententiam, quam cuperem juxta Dei voluntatem ac verbum processum ac successum habituram. Illa pie et verecunde mihi respondit: Fiat voluntas Domini Dei, qui me non dimittet. Ego sum contenta tecum, ut tibi soli nubam tecumque convivam. Det Deus nobis gratiam suam!

Proinde tentavi illam, utrum vellet persistere in timore Dei, in castitate ac pudicitia suæ virginitatis. Spectatissima enim videtur mihi virginitas illa, quæ sibi conjunctam habet castitatem juxta verbum Dei. Permansit itaque constans in castitate et verecundia sua, quod mihi valde placuit. Nam et propter causas aliquas statui ipsius pudicitiam tentandam esse, non ut vitiarem, sed probarem.

Idcirco ex instinctu Dei ardente in corde meo ac incitante promisi eidem Catharinæ Carstensdochter eodem die, 1563 26. Maji, et loco fidem meam conjugalem data manu in nomine Dei Patris, Filii et Spiritus Sancti, quem sæpenumero oravi antea, ut piam, honestam castamque concederet mihi conjugem et eam, quam mihi destinatam vellet, ad me mitteret ad modum Eleazari Damasceni, servi Abrahæ, precationis, Geneseos 24.

Illa vero hæc tunc temporis nequi dem cogitavit, cum antea toties eam contempserim, quando et Baltazarus, patruus ejus, aliique eam mihi obtulerunt. Ita mirabiliter Deus animum meum frenavit et mutavit ad ducendam eam, quam crebro sine justis causis aspernatus sum, ad hæc tam mirabiliter Deus hoc nostrum conjugium disposuit, quippe ei totam causam meam in contrahendo commisi, etsi tamdiu non recte, multo minus pie expectavi ingressum matrimonii, persuasus nimirum a pessima ratione mea et judicio humano, instigante diabolo per depravatam naturam nostram, ut videre est plurimos eodem modo impediri a sancto et benedicto ordine casti conjugii ineundi. Sit nobis Deus propitius per Christum! Amen.

Illa tunc mihi suam fidem ac obedientiam in conjugio promisit addito juramento ad detestationem suæ salutis, si falleret, etiam addito