Johannes Jacobsen Oldendorph, Libellus de Genealogia Joannis
Jacobii Oldendorpii , 1563-66n.
Johannes Oldendorphs Selvbiografi. En præsteskæbne fra Haderslev i hertug Hans den
Ældres tid,
udg. A. Andersen, Skrifter, udgivne af Historisk Samfund for Sønderjylland, 34, Tønder, 1966. 8-132.
suffragio
patris juxta 4. mandatum, et hoc quidem in nomine Sanctissimæ Trinitatis, cui gloria
in æternum. Amen.
Cæterum illa nutebatur mihi non firmam fidem habere,
quasi astutiis verborum vellem fallere. Hoc animadvertens dixi ei: Noli, inquam,
mihi hac in re et promissione mea diffidere. Si te auderem decipere et irrisui
tradere hoc promisso, tamen ipsum Deum authorem et instituto rem conjugii non possum
fallere. Non enim oportet pium aliquem, multo minus sacerdotem et ministrum
evangelii, ludere in his tantis rebus, promissis adeoque ordinationibus Dei. Coepit
tandem ægre credere mihi hæc pollicenti. Venias cras, inquam, Deo volente, in
bibliothecam nostri templi, ubi plura tibi dicam. Respondit: Fiat voluntas Dei, sine
cujus virtute ac potestate nihil possum. Ita honeste amplexus eam
dimisi ex mea camera. Post abitum ejus invocavi Deum Patrem per Christum, ut Spiritu
Sancto regeret meum promissum atque institutum contrahendi ad gloriam suam ac
nostram salutem. Amen.
27. Maji hoc idem promisi ei in bibliotheca
Haderslebensi in nomine Sanctissimæ Trinitatis admonens eam, ut se præberet semper
studiosam omnis pietatis ac honestatis juxta verbum Dei, variaque plura proposui ei
de timore Dei et studio virtutum juxta mandatum et evangelium Christi. Post meridiem
dedi ei aliquot bonos aureos in campo prope sepes urbis boreales, illaque mihi
aliquos aureos dedit in significationem promissi certo servandi. Noli, inquam,
effutire hæc vel revelare alicui, nequidem patri, usque dum mandavero tibi aperienda
et di vulganda esse; tunc poteris delibera re et consultare cum aliis, qui possent,
diabolo instigant e, hoc pium nostrum propositum dissuadere et impedire. Hæc
promissa sint a Deo semper benedicta atque in protectione sua servata in fasciculo
optimo et benignissimo suæ immensæ misericordiæ promissæ propter Christum.
Amen.