30. Maji, h.e. die pentecostes, post primam concionem
patrem ejus Carsten Laurssen allocutus sum in
bibliotheca Haderslebensi, qui idem mihi promisit inquiens: Do tibi filiam meam in
nomine Dei Patris, Filii et Spiritus Sancti. Postea novercam Kerstinam sum
allocutus, quæ suffragium tulit nostris promissis.
Cæterum frater meus Nicolaus et soror mea Anna non voluerunt admittere hoc
conjugium. Aliique plures consanguinei mei hoc audientes mirabantur me velle illam
ducere divitiis carentem, cum alias ditiores potuissem ducere. Pietas tamen atque
honestas virginis mihi multo magis probabatur quam multa pecuniæ summa.
6. Junii, h.e. dominica Trinitatis, confirmavimus nostrum promissum in nomine
Sanctissimæ Trinitatis, ut maneat conjugium bonum et salutiferum nobis ad gloriam
Dei.
In bibliotheca Haderslebensi adfuit Carsten Laurssen, Catharina filia ejus sponsa. Ego tunc orationem piam
habui præsentibus testibus hujus nostri promissi, qui sunt Clawes Jacobssen Oldendorph frater meus, Matz
Werckmester affinisc meus, Wilhatz
Knutzen, Hans Lunding, Hans Knutzen, Knut Wilhatssen, Anna Werckmester
soror mea cum 2 filiabus Anna et Ilzebe, Sissel Wilhatz, Anna Matzes. Feci verba mea in hunc modum, quod
Deus, institutor conjugii, ardenter sit invocandus, ut sacerdotes præcipue
inciperent suum conjugium in vero timore Dei ac pietate juxta verbum Dei, ut
exemplum prophetarum et patriarcharum imitati pie, honeste et caste in matrimonio
viverent, adeoque liberos, quotquot Deus dederit, in omni pietate ac honestate
educarent. Tandem patrem ejus allocutus sum, ut se pie et liberaliter erga filiam
præberet, qui primum mihi suam filiam despondebat; deinde dixit me habiturum justam
portionem suæ hæreditatis juxta leges.
Unum non est oblivioni tradendum, quod accidit 3. feria
pentecostes, ac mihi de hoc cogitanti mirum videbatur. Deambulavi inter spicas
siliginis juxta solitum meditandi gratia ac legendi, necnon cantandi. Venit mihi
obviam sponsa mea prope Schinckesbeck, quam
interrogavi, unde veniret et quid faceret. Respondit se conspexisse