Tekstbase - kontekst
Du er på side 45 af 63 sider (Side 96 i forlægget)
Document Buttons
sata patris. Dixi ei: Venito, ut consideamus ac conferamus. Sedimus itaque in publica via, ne aliqui mentirentur nos aliquid mali designasse. Illa conquerebatur inopiam ac morositatem patris sui ac novercæ de necessariis suis accipiendis. Venit ad nos homo quidam nudo capite et pedibus, indusio et thorace quadam indutus, quem interrogavi, unde accederet et quo pergeret. Sed ille extra se raptus nihil potuit respondere rationabiliter ac circumivit nos ac clamavit danice: Hvor er hest och wogn? Mint tellercken, mint tellercken er bort. Tellercken, tellercken. At ego ridens dixi sponsæ, ne perturbaretur, quia illa cepit terreri.
1. die Julii dedi sponsæ meæ Catharinæ testamentum germanicum novum cum hac admonitio ne, ut quotidie unum capitulum perlegat cum pia attentione ad salutem suam, quod et sæpe ei in templo Haderslebiano dixi, ubi convenimus, ut sese omni pietati et honestati dederet verbumque Dei memoriæ insculperet, quod et strenue promisit.