Tekstbase - kontekst
Du er på side 54 af 63 sider (Side 114 i forlægget)
Document Buttons
Kopkens. Eodem die horaque eadem baptizatus est filius Ottonis Bussmaker et nominatus est Hans. Sic Deus baptizavit et nominavit Elzebe, quem oro, ut per Christum eam servet ad æternam vitam suam. Deinde si eam concesserit nobis aliquamdiu Deus vivam, statuo eam æducandam esse in omni pietate et honestate juxta verbum Dei; postremo cupio ex Dei voluntate illam fieri matrem bonæ familiæ, ex qua Deus colligat sibi æternam ecclesiam per Christum. Amen.
Nominata est illa filia soceri Elizabeth, germanice Elzabe.
Dehinc mirum mihi videbatur, quod ex consilio et voluntate Dei octiduo post mortem prioris Elzebe receperimus meam Elizabetham, deinde et hanc Elizabetham, ut sciamus Deum gubernare et fortunare velle familiam et domum piorum suorum in oeconomia; ipsi gloria in æternum. Amen.
Jubilate dominica 13. Maji rumor huc pervenit Everardum Peterssen 12. Maji obiisse diem suum, qui fuit avunculus uxoris meæ et honestus civis Flensburgensis erat et tandem ædilis creatus est in templo, ut vocant, divi Nicolai, et dicitur sepultus ibidem in eodem templo honorifica pompa, ut moris est. 14. Maji dicitur sepultus esse honorifice in templo divi Nicolai.