Du er her: Forside Tekstbase Johs. Oldendorph: Selvbiografi (1563-66) Johs. Oldendorph: Selvbiografi (1563-66), Side: 56 (118 i forlægget)

Tekstbase - kontekst

Du er på side 56 af 63 sider (Side 118 i forlægget)

Johs. Oldendorph: Selvbiografi (1563-66)LATIN
Document Buttons

10. Januarii fertur sepultum esse funus Baltazari, ac præfectus jussit 8 sandemendt debere jurare legem homicidii et fortasse latrocinii, ut vocant Mordt, quia nemo tunc obtulit homicidii rationem et juris lationem, i.e. bodt.

13. Januarii factæ sunt nuptiæ Margaretæ cum pastore in Hornslet Laurs Galten, quod scripsit nobis soror uxoris 5. Maji, tunc rescripsimus.

29. Januarii Laurs Jenssen ex Sildorp, Carsten Gumos, Jep Oudtssen ex Astorp et Erick Hunneway transfretarunt Asoniam cum periculo, ubi varia perfecerunt et audierunt in homicidio commisso. Redierunt postea in tempestate magna cum periculo vitæ. Fortasse Ellin Lasses, socrus Laurs Sniders, cum suis incantatricibus varia perfecit, Deo permittente.

5. Februarii locutus sum Poul Bang, Hans Bang, Jurgen Bangh et Henrico Bangh de homicidio isto, sed animadverti δωροφαγίαν in causa regnare. Hieronimus et alii succenserunt nobis eo quod non adfuerimus in templo; verum non fuimus citati vel rogati.

7. Januarii discessit hinc versus Hamburgum Appolonia Bremers fratria ad fratrem suum Henricum Bremer cum auriga Thomas Jannickssen. Fuit hic toto biennio, et mihi sane satis damnosa, habet 2 filios ex fratre, videlicet Jacobum et Johannem.

10. noctu et 11. Februarii dicitur Erick Hunneway interfecisse suum fratrem Iwer Hunneway, consanguineum uxoris meæ.

26. Februarii transfreta runt Asoniam Jurgen Knutssen et Søren Hanssen Skooby, ut agerent causam in homicidio Laurs Schröder convincendo. Adfuerunt et Laurs Michelssen, Cresten Gumos, Per Laursen et Laurs Jenssen, qui juxta plenariam potestatem agerent causam. Hii omnes liberaliter sunt tractati a Jurgen Bangh in hospitio.

27. Februarii in placido (ut ajunt) dixerunt se justitiam juris exequendam petere in homicidio misere commisso, ut 8 veridici, i.e. sandmendt, jurarent, quod verum et justum esset, sed Poul Bang consul et alii curarunt differri illud juramentum juridicum ad octiduum,