Du er her: Forside Tekstbase Johs. Oldendorph: Selvbiografi (1563-66) Johs. Oldendorph: Selvbiografi (1563-66), Side: 57 (120 i forlægget)

Tekstbase - kontekst

Du er på side 57 af 63 sider (Side 120 i forlægget)

Johs. Oldendorph: Selvbiografi (1563-66)LATIN
Document Buttons

quod nequaqam licet in danica lege fieri in sandtmends eedt och toff, forte diabolus in causa regnat.

6. Martii dicitur vere adjuratus esse Laurs Smitt schröder homicida ipsius Baltazari Laurssen et ob homicidium ayrinicum factum, i.e. fredtloss gesworenn.

10. Martii concionatus sum in Starp ex rogatu magistri Johannis Anckerssen ac missam celebravi. Ipse vero fuit in Øsby, ubi copulavit Hans Strömessen et Annam Jacobi viduam, nam eorum nuptiæ tunc factæ sunt.

Tanta enim perfidia Boëtii et aliorum meorum calumniatorum fuit in vocatione mea impedienda, ut ibi ne semel licuerit mihi concionari. Convertat vel avertat Deus inimicos meos, ut in propria fovea dilapsi discant vere resipiscere et timere Deum.

24. Martii primam hic in arce habuit suam concionem coram principe dominus Baltazarus N., qui aget collegam Boëtii, cujus tanta est fides, ut potius exteros promoveat quam indigenas. Evangelium fuit de 5 panibus hordeaceis et 2 piscibus, Johannis 6.

26. Martii discessit hinc magister Laurentius Vilhadius consanguineus meus, ut ageret lectorem in monasterio Borsholm ex mandato principis. Faciat Deus illum organum misericordiæ, ex quo Spiritus Sanctus sua dona expromat! Amen.

14. Aprilis, h.e. die paschali, audivi concionem magistri Georgii Boëtii cum aliis multis in arce, ubi in novo templo principis egregie exstructo atque ornato primus habuit primam concionem ex 16. Marci capitulo de resurrectione Christi et utilitate ejus plurima. Bene et pie docuit; utinam faciat juxta illud Dei verbum! Amen.

Habuit etiam xi communicantes nobiles et accepit donum offertorii satis amplum, nec constat mihi, quanti valoris fuerit. Ego hoc causa memoriæ asscribo huc.

15. Aprilis, i.e. feria secunda paschatis, sumpsit ipse dux hujus loci coenam Domini in novo templo. Ego vero cogitabundus inspexi ministerium Boëtii, qui non apte cecinit ex libro missali, quem ante aliquot annos scripsi. Dehinc promisit mihi et gratiam principis et