illum Deo et
Sancto Nicolao vellet dedicare. Hoc totum papistica idolatria plenum est. Nam mater
seducta istis pernitiosis erroribus falsæ doctrinæ papistarum
existimavit magnum atque insignem cultum Deo fieri, si suum filium Sancto Nicolao
illi patrono ad perpetuum sacerdotium juxta humani voti inanem rationem addiceret
atque traderet. Sed æterno Deo Patri, Filio et Spiritui Sancto sit gloria et gratia,
quod liberaverit nos ab his tam horrendis tenebris falsæ doctrinæ papisticæ ac
omnium errorum, qui nocent animabus hominum, deinde quod tradiderit nobis in hac
senecta mundi puritatem Evangelii ac lucem, ut sciamus ipsam viam salutis nostræ in
solo Christo consistere. Utinam hoc tempus saluti ferum visitationis atque salutis
nostræ non contemnamus, sed pie et recte agnoscamus. Amen.
Anno 1519. ipsa dominica Oculi circiter 3. horam post meridiem,
h.e. 14. Martii, natus est frater meus Petrus, qui Petri nomine vocatus est juxta
nomen nostri avi Petri Jacobssen Oldendorpii, de quo
antea mentio facta est. Ipsi Deo honor in æternum. Amen. Moris est apud nostrates
nominare filios sive filias suas juxta nomina propria avorum aviarum seu aliorum
consanguineorum, qui parentibus chari fuerunt. Ideoque pater noster voluit appellari
hunc filium tali nomine, velut sequitur mox de meo nomine Johannis.
Anno 1524. die Lunæ post Dionysii, h.e. 12 Octobris, inter decimam
atque undecimam horam natus est Hans Jacobssen
Oldendorph, idem Johannes a doctis postea nominatus est. Æterno Deo,
sanctissimæ Trinitati, sit gloria, laus et honor in æternum! Amen. Nominatus est
autem Hans juxta nomen sui avi materni, qui Hans Iverssen Holst appellatus est ac civis Ripensis vel
senator fuit, ut supra dictum est. Moris est in patria denominare suos liberos ad
nomina suorum propinquorum.
Anno Domini nostri Jesu Christi 1526. ante diem Galli, h.e. 12.
Octobris, noctu inter dominicam et diem Lunæ obiit diem suum nostra mater Elsebe, pia et honesta matrona, quæ commendavit Deo