Tekstbase - kontekst
Du er på side 50 af 63 sider (Side 106 i forlægget)
Document Buttons
Godt J.f.G., dat my disse spott und vorachtung nach miner vyende beger nicht geschee. Respondit: Gevet jw tho freden, wy willen thoseen. Postea feci mentionem de sustentatione dicens: Gnediger [herr], se beden my 4 orten korns an, dar is my wenich mede beholpen. Ad hæc nihil respondit. Dixit ultime: Ich will juw gnediger Herr sin und will in juwer saken my bedencken. His dictis intravit in novum horreum plenum frumentis, et ego domum redii.
1564 1. Decembris narravi Boëtio dicta et responsa principis, ac dixit: Si noluerit promissum suum princeps servare, ego, inquit, sum mendax factus. Respondi: Mihi hac in re non sufficit, quod tanto probro afficiar. Eodem rediit uxor mea Flensburgo cum Hans Poulssen, qui auriga fuit, ac statim eo vesperi tradidi Boëtio epistolam Georgii Bavari et Marin Carstens epistolium. Nec voluit mihi prolegere, quid scripserint, neque voluit dare scriptum eorum.
3. Decembris varia sum cum Boëtio collocutus, qui tunc primum denegavit mihi omnem suam operam, forte ex suasu uxoris hoc faciens, contra omnia sua promissa, juramenta atque scripta. Item suasit abitum mihi, qu; toties antea volenti discedere dissuasit. Tanta est infidelitas, ne dicam impietas, in magnis viris etiam, qui adulantur principibus contra Deum et conscientiam suam. Deus convertat eos!
Dixi etiam me velle defendere et ministerium evangelii, ad quod vocavit me Deus, et famam meam in consistoriis doctorum virorum Vitebergæ, Slesvici et alubi, quod dictum ægre tulit.
12. Decembris vesperi dixit danice aspiciens suum filium Laurentium primogenitum: Sa sant som jeg will, Gud schall giffve hannem luck och rad, sa sant will jegh were eder troo y eders sag altidt. Antea mihi hæc promisit cum jurejurando elevatis digitis sæpius quam vigesies: Dispeream in æternum anima et corpore, si non ero tibi semper fidelis in causis et negotiis tuis, atque pater debet esse filiis suis. Cæterum contrarium sæpe expertus sum. Nam φιλαυτία, κενοδοξία,