Du er her: Forside Tekstbase Johs. Oldendorph: Selvbiografi (1563-66) Johs. Oldendorph: Selvbiografi (1563-66), Side: 10 (26 i forlægget)

Tekstbase - kontekst

Du er på side 10 af 63 sider (Side 26 i forlægget)

Johs. Oldendorph: Selvbiografi (1563-66)LATIN
Document Buttons

adfuit Poul Matzen; hoc demortuo substitutus est pater contra voluntatem suam. Adjunxit pater sibi in senatum, postea in consulatum, Nis Lunt, præfectum civitatis, qui sane pietatis juxta verbum Dei non est studiosus.

Defuncto patri successit in consulatu Oluff Jenssen, affinis noster, vir profecto ἄθεος et insignis usurarius inde ab initio suæ ætatis, qui etiamnum hodie perseverat in sua impietate. Siquidem vere pios ac solide doctos ministros evangelii ex animo contemnit, odit atque suis viribus persequitur quocunque modo potest. Hoc ipsemet cum aliis verbi Dei ministris sexennio expertus sum in evangelii ministerio.

Anno eodem 1546 ................ celebratæ sunt nuptiæ sororis Annæ cum Matthia Werckmester Tunderis satis splendide et tamen pie ad gloriam Dei. Urgebat Matthias promissionem desponsationis tam cito post mortem patris complendam, quia (inquit) ampla mihi familia est et quinque liberi tanquam infantes, et video mihi non magnam exiberi fidelitatem. Proinde cogor petere, ut primo quoque die nuptiæ fiant, ut in absentia mea mater familias curet opera sibi demandata ad oeconomiæ promotionem fideliter atque feliciter obeundam. Vilhatz Knudssen largitus est dotem 100 marcas ex suo ærario.

Anno 1547. circa Michaelis peperit Anna primogenitam filiam, quæ ad nomen prioris uxoris Matthiæ Anna appellata est.

Secundam filiam peperit anno Domini 1549. 27. Martii, quæ juxta nomen nostræ matris Ilsebe vocatur.

Peperit et filium anno 1550. circa Bartholomæi, 24. Augusti, qui juxta nomen patris nostri Jacob nuncupatus est. Hic postea obiit in Christo tranquille. Tunc ægrotavi Tunderis. Postea peperit duas filias, quarum altera Talck vocatur, Sexagesima 21. Februarii nata est 1552, altera Marina, quæ nata est 1554 Quinquagesima 4. Februarii.

Peperit etiam abortum infantulum puellulam ca. 1553.