Anno Domini 1558. 18. Decembris factæ sunt nuptiæ fratris mei
Nicolai cum eadem Margareta Haderslebii in oenopolio, ubi habitavit. Deus concedat illis
gratiam et Spiritum suum per Christum, ut pie et honeste in conjugio vivant!
Copulavit illos et docuit Magister Johannes Vorstius
de matrimonio, qui præpositus et pastor Haderslebensis ecclesiæ fuit, meus etiam
collega in ministerio evangelii Christi tunc temporis erat.
Hæc Margareta nata est ex honesta familia rusticorum
in pagis præurbanis Haderslebii.
Frater vero permansit scriba civitatis Haderslebensis perinde
atque fuit multis annis. Laborat insuper morbo et putredine crurum. Deus liberet
eum! Amen.
Anno Domino 1548. 15. Januarii factæ sunt nuptiæ fratris mei Petri Jacobssen Oldendorpii cum Apollonia, honesta virgine
Lubecensi, satis splendide quidem et sumptuose Lubeci in domo vitrici ipsius Bernt Stichan in der Holsten
strate. His nuptiis interfuit consul Lubecensis Clawes Bardewick cum multis honestis civibus atque hominibus.
Hr. Valentinus Curtius
illos verbo Dei, ut dicitur, copulavit, pastor ecclesiæ Lubecensis ad divum Petrum.
His nuptiis ipsemet quoque interfui atque commoratus sum post nuptias apud fratrem
aliquot septimanas, nempe 6, quibus finitis reversus sum ad academiam Rostochiensem
studendi gratia. Postea discessit Petrus Haderslebium, ubi propter debitum Georgio
Kromon promissum satis misere atque indigne tractatus est. Nam in domum cum affine
Marco Peterssen monitus est, ut vocant. Coactus est
itaque ad solvendos 400 daleros vendere habitationem ac domum paternam, quam
vendidit Matthiæ Werckmesters, affini nostro.
Cum autem fratres fratriæ Apoloniæ audirent Petrum hoc
ære alieno obstrictum esse, ausi sunt cum suis consanguineis et affectis ipsi suam
uxorem ita adimere et alienare, ut ne verbo maritum suum alloqui deberet. Ideoque
tanta controversia exinde nata est, ut et senatum Lubecensem et pastores Lubecenses
consulere atque compellare