Tekstbase - kontekst
Du er på side 13 af 63 sider (Side 32 i forlægget)
Document Buttons
coactus fuerit frater de hac tanta
injuria et ignominia conjugii. Cæterum non multum effectum est in hac causa fratris,
quippe toto fere biennio abstracta est quasi magna vi uxor ejus legittima ipsi
fratri. Quod facinus contumeliosum adversus
Me vero in Anglia agente anno 1549. accepit frater scriptum Christiani regis Daniæ atque scriptum Johannis ducis Holzatiæ ad senatum Lubecensem, ut uxorem fratri curarent restitui. Sic tandem recepit abalienatam uxorem frater juxta mandatum humani magistratus et non juxta verbum Dei solum atque mandatum, quod senatus in majori valore ac præstantia debuisset curasse quam humanum scriptum.
Apollonia hæc fratria mea nata est ex parentibus honestis Lubeci anno 15... Pater ejus vocabatur Heine Bremer, qui ex honesta familia Bremis est oriundus; inde discedens venit Lubecum, ubi duxit in uxorem Apolloniam, civem Lubecensem, quæ peperit ei Carsten Bremer atque Henrick Bremer, Annam filiam atque Apolloniam, quæ facta est uxor fratris, cui promisit Bernt Stichan cum