Du er her: Forside Tekstbase Johs. Oldendorph: Selvbiografi (1563-66) Johs. Oldendorph: Selvbiografi (1563-66), Side: 14 (34 i forlægget)

Tekstbase - kontekst

Du er på side 14 af 63 sider (Side 34 i forlægget)

Johs. Oldendorph: Selvbiografi (1563-66)LATIN
Document Buttons

suis privignis duobus se in promptis daturum 1000 marcas Lubecenses in dotem fratriæ, sed deceptus frater inanibus verbis, nihil adhuc dotis accepit.

Peperit itaque fratria primogenitam filiam fratri Lubeci anno Domini 1551. 8. Julii, quæ vocata est Elzebe juxta nomen matris meæ.

Peperit Lubeci deinceps filium Anno 1554. 23. Julii, qui sortitus est nomen Jacob ad nomen patris nostri.

Anno Domini 1558. 20. Martii circa Letare peperit ei filiam Lubeci, quæ vocabatur Anna ad nomen sororis Apolloniæ, quæ postea anno 60. circa Michaelis obiit.

Anno Domini 1562. 20. Aprilis peperit ei filiolum Haphniæ, qui juxta nomen meum Johannes appellatus est. Sum enim ejusdem consobrini patrinus.

Hic frater cum sua uxore variam et non exiguam egestatem est perpessus aliquot annos, propterea quidem, ut discerent humilitatem Christianam, patientiam crucis atque piæ probationis exercitia.