Du er her: Forside Tekstbase Johs. Oldendorph: Selvbiografi (1563-66) Johs. Oldendorph: Selvbiografi (1563-66), Side: 17 (40 i forlægget)

Tekstbase - kontekst

Du er på side 17 af 63 sider (Side 40 i forlægget)

Johs. Oldendorph: Selvbiografi (1563-66)LATIN
Document Buttons

Anabaptistarum ac omnium hæreticorum impiissimas pessimasque opiniones, ne dicam sententias, quia ex diametro adversantur veritati verborum Christi. Ipsi soli Christo, qui mentiri nequit, fidem habeo cum omnibus Christi fidelibus in suo evangelio ac veris firmisque verbis sacramentorum ejus. Valeant tales omnes phanatici cum suis phantasticis erroribus, qui Christum verbumque ejus reformare atque emendare audent. Maneamus nos apud Christum loquentem ac docentem ipsissimam veritatem in suo verbo et evangelio, quod Spiritus Sanctus jam sincere tradit, ut glorificet Christum.

Anno Domini 1549. mense Julio et Augusto fuimus Hamburgi, ubi creditores, quibus Petrus pecuniam debet, congregatos aliquoties rogavimus ob dilationem ac diminutionem debiti, qui sane honeste se erga fratrem gesserunt tunc et in hunc usque diem adhuc sese gerunt, ut illis gratias agere plurimas teneatur.

His factis Haderslebium cum fratre veni, ut valedicerem consanguineis meis antequam in Angliam essem profecturus. Magister Anthonius et magister Georgius Boëtius adhortati sunt me ad profectionem Anglicam. His omnibus salutatis valedixi reversurus brevi Hamburgum. Ideoque redii Hamburgum ad hospitium Bartholomei Gödeken, ubi tunc ille commissarius Anglicus Johan Demack hospitabatur, qui mihi obtulit functionem concionandi militibus in navali profectione. Sed hoc tam arduum officium non ausus fui in me recipere propterea quod juvenis adhuc et predicandi imperitus mihi visus sum. Discessit tandem ille commissarius cum suis conductis militibus in Angliam ac donavit aureum mihi. Remansi aliquamdiu in hospitio Bartholomæi Gödekens, postea excepit me hospitio Clawes Korffmaker, pius et doctus civis Hamburgensis. Is suasit mihi, ut aliquoties audirem lectiones doctoris Johannis Æpini superintendentis, qui tunc Psalmos tractavit. Cum hoc noticiam mihi conciliavi, qui adhortabatur, ut concionem ante discessum haberem. Huic doctoris admonitioni morem gerens composui conci un cui am qualemcunque