Tekstbase - kontekst
Du er på side 20 af 63 sider (Side 46 i forlægget)
Document Buttons
Incoepimus postea insigne opus collectaneorum ex patribus, ex Dionysio, Ignatio,
Polycarpo, Ireneo, Tertulliano et Cypriano. Ex his sex conscripsi collectanea in uno
magno volumine.
Hoc etiam opus archiepiscopo valde placuit, ut admiraretur meam diligentiam ac judicium, ac prelo tradita sunt. Doctor Petrus Alexander valde morosus hypocrita coepit me infamare apud archiepiscopum eo quod illius scripta non tam studiose quam antea scribere vellem. Non, inquam, possum duobus dominis servire simul. Quia ex mea benevolentia grati animi mei conscripsi ipsi Alexandro varia, quod bonam mei fecerit mentionem. Tandem coepit me gravare et nimiis scriptionibus collectaneorum pro ipso obruere. Interea tamen collectanea pro archiepiscopo ac ecclesia debui conficere. Hoc nimium mihi fuit. Respondit archiepiscopus a me compellatus: Tu, inquit, meus est servus, non ipsius. Curato ergo mea opera et collectanea.