Du er her: Forside Tekstbase Johs. Oldendorph: Selvbiografi (1563-66) Johs. Oldendorph: Selvbiografi (1563-66), Side: 27 (60 i forlægget)

Tekstbase - kontekst

Du er på side 27 af 63 sider (Side 60 i forlægget)

Johs. Oldendorph: Selvbiografi (1563-66)LATIN
Document Buttons

6. Octobris in coepit Haderslebii dominus Johannes Hechtius primum concionari ac receptus est in pastorem hujus ecclesiæ, qui postea coepit superbe a se rejicere cantiones missæ ante altare atque funebres conciones in me.

Ego vero nolui permittere, ut sacellania alienis laboribus opprimeretur. Proinde coegi illum, ut officium pastoris sic faceret, ne a se debita opera removeret in collegam sacellanum suum. Dixi præterea, præsentibus Boëtio præposito, Hieronimo Boldigk secretario, Olao Jenssen consule, ædilibus, ipsi Hechtio, ut disceret grammaticam ejusque fundamentalia, priusquam auderet pastorem gregis Christi agere. Deinde ut antea coepit Hechtius mihi invidere propter dona Dei mihi concessa tam artium quam theologiæ. Ego de hinc molitus sum sæpe abitum, nec occasionem veram habere potui, sed tamen bis terve resignavi illis.

Anno 1561. coepimus ambo admonere populum de dando oblatorio et funebrum concionum mercede. Hoc ægre tulerunt multi contemptores. Item graviter taxavi ædiles Hieronimum et Olaum ob infidelitaapptem et lapides templi et chori dispersos in suum commodum. Hinc Hieronimus et Olaus malevolentiam insignemque invidentiam conceperunt in me adjunctoque sibi Boëtio deliberarunt in suis arcanis consiliis de me contemptim dimittendo. Ego hoc olfaciens ipsis resignavi primus, petens etiam a Boëtio testimonium doctrinæ et vitæ mihi dari. Sed hanc meam resignationem pro sufficientia non acceperunt.

29. Decembris anno 1561 adfuerunt in bibliotheca Haderslebensi magister Georgius Boëtius præpositus, Hieronimus Boldigk ducis nostri secretarius ac ædilis templi, Nis Lunt consul, Olaus Jenssen ædilis et consul, Wilhatz Knutzen, Clawes Pouelssen, Jurgen Claussen senatores, Hans Lunding stadtvogt, Jurgen Stromessen, Jes Simenssen, Clawes Anckerssen, Matz Iwerssen, Jacob Goldsmit et Jurgen Werckmester.