Tekstbase - kontekst
Du er på side 30 af 63 sider (Side 66 i forlægget)
Document Buttons
Anno 1562. 31. Martii vocarunt me in templum Matz
Werckmester, Matz Iwerssen, Hans Lassen, Jes Schröder, Peter Schriver, Laurs
Schröder, Jurgen Schröder, Clawes Schröder, Simen Goltsmit et Johan Overscherer. Hii rogarunt propter Deum, ut vellem
manere annum. Respondi: Cum me propter Deum ita obnixe rogetis, volo ergo usque ad
uberiorem sustentationem, si modo denuo legittime
1. Aprilis convenerunt bis in templo 80 viri, primarii cives, consultantes, ut me retinerent atque principi indicarent suum mærorem ob meum abitum; accesserunt 30 viri suadentes supplicem libellum componendum ad principem de me recipiendo denuoque vocando.
2. Aprilis denuo me nesciente plures quam 100 cives, quorum aliqui consulta runt primum magistrum Georgium Boëtium conveniendum esse quam supplicarent principi.
3. Aprilis 4 cives ex jussu totius reipublicæ allocuti sunt Boëtium, qui satis impie ac tyrannice illis respondit. O sanctam amicitiam Boëtii erga me, quam antea toties juramento confirmavit.