Du er her: Forside Tekstbase Johs. Oldendorph: Selvbiografi (1563-66) Johs. Oldendorph: Selvbiografi (1563-66), Side: 31 (68 i forlægget)

Tekstbase - kontekst

Du er på side 31 af 63 sider (Side 68 i forlægget)

Johs. Oldendorph: Selvbiografi (1563-66)LATIN
Document Buttons

Post meridiem vocati sunt cives ad Boëtium, Hieronimum, Olaum, Hechtium, qui graviter expostularunt cum civibus. Ideoque ex sua malevolentia et ira miserunt Greis ædituum ad me, ut migrarem ex domo sacellaniæ. Sic me tam honorifice expellere vel potius suspendere conabantur.

4. Aprilis hora 8. plurimi cives de me vocando ac retinendo consultarunt. Hora 9. vocatus a Boëtio per ancillam dixi de ipsius infidelitate atque amarulentia. Ipse dixit de specie seditionis. Respondi ei satis strenue et graviter refutavi ejus obtrectationem.

Cives compleverunt supplicem libellum, quem prælegerunt præfecto Laurentio Wensin, insigni meo osori, qui astute dixit se omnia principi oretenus narraturum 5. Aprilis, videlicet ut impediret eorum conatus. Multi cives deambularunt upper nabbe cernente principe, ut traderent ei supplicationem. Sed nihil effectum est. Sic itaque cum suo probro cives non ausi sunt principem alloqui neque supplicationem tradere, ut discam in posterum hominibus non certam fidem habere, juxta illud Jere. 17: Maledictus, qui confidit hominibus; sed benedictus, qui Domino nostro Christo, nostro Immanueli confidit.

Epilogus. Idcirco his osorum meorum odiis et astutis consiliis impedita est legittima vocatio ecclesiæ Dei, qua volebant me retinere apud sese cives. Quam pie fecerint mei inimici in hoc, ipsi satis duram Deo sunt reddituri rationem.

1562. 6. Aprilis mea bona atque suppellectilia sunt devecta in domum fratris, apud quem hospitium habui usque ad mensem Junium; cibum potumque meis pecuniis comparavi.

Collegi interim omnes conciones meas, quas in suggestu Haderslebensi habui, et etiam funebres conciones conscriptas servo, ut habito majori otio, Deo volente et dante, disponam pro me ipso omnes meas conciones germanice et danice tractatas in propriam postillam domesticam juxta rationem et methodum dialectices.