Tekstbase - kontekst
Du er på side 32 af 63 sider (Side 70 i forlægget)
Document Buttons
16. Junii vectus sum trajectum nostrum Øresundt, a quo solventes venimus tho Asnes, ubi apud pastorem dominum Petrum hospitatus sum.
17. Junii veni Otthoniam ad domum pastoris magistri Georgii.
18. Junii priorem monasterii rogavi de curru concedendo, sed fefellit me. Conducens ergo vehiculum veni Neoburgum multo vesperi ad domum pastoris domini Laurentii, qui tunc non fuit domi, attamen ægrota uxor ejus concessit mihi lectum.
19. Junii transvectus sum Mare Balticum vento commodissimo marique tranquillo sine periculo; Deo sit gloria! Clawes Daa, nobilis senex, varia mecum contulit et exposuit pro me. Venimus tho Korsør ad domum ignari pastoris Her Jens.
20. Junii pransus sum apud priorem magistrum Niels et alios sacerdotes, quibus varia narravi de Anglia, Germania et incendio Haderslebensi. Vectus sum 2 miliaria usque ad insigne monasterium Zoar ad abbatem Olaum Laurssen, qui liberaliter me tractavit, coenatus sum apud eundem et magistrum Martinum lectorem, in cujus domo pernoctavi.
21. Junii diem totum consumpsi ibidem ex rogatu abbatis et Martini, qui eo die primam missam cantavit. Magnum convivium paratum est, in quo more pejus porcino Selandii vorarunt et potarunt toto die. Adfuit invitatus magister Franciscus abbas ex Ringstedt, qui promisit mihi currum.