Tekstbase - kontekst
Du er på side 33 af 63 sider (Side 72 i forlægget)
Document Buttons
atque detestari omnes errores Suinglianorum, Anabaptistarum omniumque hæreticorum. Aliqua, inquam, scripta ac cantica pia edam in lucem, quæ primum ostendam piis atque doctis viris examinanda.
His auditis conticuit inquiens: Cras habebis vehiculum usque Roskild.
23. Junii veni per 4 miliaria Roskildium, ubi scaturigines varias unius fontis vidi, unde etiam urbs nomen sortitur. Locutus sum ibidem Jacobo Lunt in carcere ægrotanti mente; Deus sanet eum. Pernoctavi apud pastorem magistrum Petrum, qui et lectorem agit meque liberaliter tractavit.
24. Junii die Joannis Baptistæ post primam concionem auditam Roskildii veni Haphniam cum scriba von Bisbgardenn in curru vectus. Inveni ibidem incolumis ex gratia Dei incolumem fratrem cum conjuge et liberis tribus.
26. Junii rogavit me doctor Johannes Ripensis, consanguineus meus, ut ad prandium venirem. In plateis vocavit me episcopus Selandiæ magister Johannes Alberti ad prandium. Veni ergo cum doctore Johanne ac disputavi cum magistro Johanne Monasteriensi de columba Spiritus Sancti, quam affirmat Tertullianus corporalem fuisse. Vesperi coenatus sum apud doctorem Albertum Knopperum, cum quo varia contuli.
27. Junii disputavi publice et acriter cum magistro Johanne Sasceride, præside thematum, de fontibus consolationum ex theologia et philosophia. Sascerides non potuit mihi satisfacere. Ergo coepit doctor Hemmingius respondere, qui non satis etiam solvit. Adfuerunt doctor Knopperus, doctor medicinæ Elias, doctor theologiæ Erasmus Lætus, magister Johan Monasteriensis, magister Johan pastor aliique plures professores. Knopperus dixit Læto clanculum: Hemmingius jam habet acutum antagonistam et disputatorem.