Cum jam revelasset mihi suam negotii causam, coepi aperire ei Catharinæ meæ mentis
sententiam, quam cuperem juxta Dei voluntatem ac verbum processum ac successum
habituram. Illa pie et verecunde mihi respondit: Fiat voluntas Domini Dei, qui me
non dimittet. Ego sum contenta tecum, ut tibi soli nubam tecumque convivam. Det Deus
nobis gratiam suam!
Proinde tentavi illam, utrum vellet persistere in timore
Dei, in castitate ac pudicitia suæ virginitatis. Spectatissima enim videtur mihi
virginitas illa, quæ sibi conjunctam habet castitatem juxta verbum Dei. Permansit
itaque constans in castitate et verecundia sua, quod mihi valde placuit. Nam et
propter causas aliquas statui ipsius pudicitiam tentandam esse, non ut vitiarem, sed
probarem.
Idcirco ex instinctu Dei ardente in corde meo ac incitante promisi eidem Catharinæ
Carstensdochter eodem die, 1563 26. Maji, et loco
fidem meam conjugalem data manu in nomine Dei Patris, Filii et Spiritus Sancti, quem
sæpenumero oravi antea, ut piam, honestam castamque concederet mihi conjugem et eam,
quam mihi destinatam vellet, ad me mitteret ad modum Eleazari Damasceni, servi
Abrahæ, precationis, Geneseos 24.
Illa vero hæc tunc temporis nequi dem cogitavit, cum
antea toties eam contempserim, quando et Baltazarus, patruus ejus, aliique eam mihi
obtulerunt. Ita mirabiliter Deus animum meum frenavit et mutavit ad ducendam eam,
quam crebro sine justis causis aspernatus sum, ad hæc tam mirabiliter Deus hoc
nostrum conjugium disposuit, quippe ei totam causam meam in contrahendo commisi,
etsi tamdiu non recte, multo minus pie expectavi ingressum matrimonii, persuasus
nimirum a pessima ratione mea et judicio humano, instigante diabolo per depravatam
naturam nostram, ut videre est plurimos eodem modo impediri a sancto et benedicto
ordine casti conjugii ineundi. Sit nobis Deus propitius per Christum! Amen.
Illa tunc mihi suam fidem ac obedientiam in conjugio promisit addito juramento ad
detestationem suæ salutis, si falleret, etiam addito