Du er her: Forside Tekstbase Johs. Oldendorph: Selvbiografi (1563-66) Johs. Oldendorph: Selvbiografi (1563-66), Side: 55 (116 i forlægget)

Tekstbase - kontekst

Du er på side 55 af 63 sider (Side 116 i forlægget)

Johs. Oldendorph: Selvbiografi (1563-66)LATIN
Document Buttons

differunt, sed suis consiliis et versutiis aut potentiis hostem potius Sue cum amare, promovere et recipere pergunt.

Anno Domini 1565. 5. Augusti dicitur magister Petrus Brantius obiisse in ipsa peste, qui fuit pastor ecclesiæ Flensburgensis in templo divi Virginis. Ego ipsemet vocatus sum bis ad eandem functionem et ministerium evangelii anno Domini 1556, ut supra annotavi.

6. Augusti fertur honorifice sepultum esse funus ejus in templo divi Virginis. Mittat mihi Deus eandem ministerii vocationem atque functionem, ut ipsi ad gloriam suam et utilitatem ecclesiæ inservire queam. Amen.

Anno a sanctissima nativitate Domini nostri Jesu Christi sic inchoante 1566. ipso die festo nativitatis, circa vesperam dicitur misere interfectus Baltazarus Laurssen, patruus meæ uxoris, a Laurentio Smit, sarctore et cive Haderslebensi, Asoniæ in domo Pauli Bang consulis, ubi in ipso festo dederunt sese heluationibus Poul Bang, Jurgen Bang, Jurgen Knutzen, Laurens Snider, Baltzar Laurssen et alii plures. Sic servientes diabolo experti sunt iram Dei in ipso homicidio. Nam ferunt exortam esse litem et cædem ex hoc, quod exprobraverit Baltazar ipsi Laurentio jusjurandum veridicorum, h.e. der sandemend, quorum unus Laurentius fuit et cum suis 7 sociis juramenti adjuravit Baltazarum aerinicum, i.e. fredloss, eo quod trucidaverit in sua domo Jacob Wilder anno præterito.

Ideoque perpendamus, quid faciat contemptus verbi divini in festis, quid heluatio cum sua scurrilitate, quid impiorum et pravorum sodalitium. Impietas enim necnon scurrilitas ipsius consulis P. Bang fuit talia admittere suæ domi in ipso festo die sanctæ nativitatis Christi. Hinc talem eventum similiter sortiti sunt.

5. et 6. Januarii hic Laurentius homicida receptus dicitur salvo conducto a Hieronimo consule, tyrannico viro, qui varia falsa principi narravit de homicidio.