Tekstbase - kontekst
Du er på side 58 af 63 sider (Side 122 i forlægget)
Document Buttons
aliquot daleros, sed juxta suum morem lactavit me promissis inanibus. Ac consideravi, quod ille cum aliis malevolis imponat mihi silentium, Deo permittente, atque ita ex punctione cordis vel epatis fere exanimatus fuissem. Finito ministerio domum rediens syncopen patiebar, sed Deus me convivificavit.
16. Aprilis, feria 3. paschæ, dominus Baltazarus, sacellanus Boëtii, cecinit primam suam missam satis inepte ac concionatus est frigide.
Hoc toto paschate dicitur Johannes Strömessen valde ægrotasse in Øsby. Ita Deus moderatur res.
1. Maji cives cum suis armis lustrati sunt ac ægrotante Hieronimo Olaus consul et plures digerunt Jurgen Strömessen mejgraff ac convivati sunt cum gaudio in capitolio.
2. Maji Johannes Strömessen gravi mania ac insania correptus cucurrit nudus in indus io in foro circa fontem. Ita scilicet Boëtius et alii vident, quid fecerint in ista institutione. Postea idem sustinuisse et fecisse aliquoties dicitur.
19. Aprilis cepit fluere sanguis noctu et interdiu per μυκτῆρας, foramina nasi. Deus æternus sanet eam!
24. Aprilis doctor Matthias et Antonius pharmacopola aspexerunt uxorem, cui postea potum dederunt, ac obstructus est sanguis. 25. denuo accesserunt doctor et pharmacopola, quibus tunc varia narravi, ac multæ matronæ honestæ accesserunt. Hac nocte cepit ablactari filia mea Elzebe in domo soceri mei; servet illam Deus.
26. Aprilis iterum fluxit sanguis post sumptionem potus ac languescebat non leviter.
2. Maji hora 3. cepit uxor mea ægritudine tanta infirmata vexari phantasmatis, Deo ita permittente.
9. Junii festo Sanctæ Trinitatis cepit paulatim ex gratia Dei uxor mea convalescere; Deo sit gloria!